Item, cum dudum per generale Capitulum fuerit diffinitum quod quicumque monachus vel conversus pro abbatis creatione, visitatione, correctione, vel aliqua monasterii ordinatione principes vel potentes adierit et eorum auxilium, preces vel litteras impetraverit, ac personas quascumque quae non sit de Ordine nostro ad hoc vocaverit, vel vocare consenserit, sint eo ipso excommunicati et deprehensi a domo propria eliminentur sub poena conspiratorum, non nisi per generale Capitulum reversuri; nec patres abbates seu illi quibus commiserint vices suas, quamdiu tales qui sic notati praesentes fuerint, iam coeptum officium ulterius exsequantur. Abbates etiam qui similia fecerint vel fieri consenserint eo ipso pro depositis habeantur. Et nihilominus abbates et monachi tempore visitationum et electionum et aliarum ordinationum monasteriorum fiendarum, notarios publicos et alias personas quae non sunt de Ordine nostro infra septa monasterii introducunt, statuta Ordinis contemnendo Ordinisque libertatem atque statuta multipliciter impediendo, sententias superius latas incurrere minime formidantes; tantae temeritatis effrenatam audaciam Capitulum generale cupiens refrenare et de remedio opportuno providere in praemissis, iniungit, praecipit et mandat omnibus patribus abbatibus et visitatoribus Ordinis universi, quatinus in praemissis delinquentes puniant viriliter secundum continentiam statutorum antiquorum. Ad hanc poenam obligat Capitulum generale omnes Ordinis moniales.
Text (deutsch)
Ferner: Da schon früher durch das Generalkapitel bestimmt wurde, dass jeder Mönch oder Konverse, der zur Abtswahl, Visitation, Korrektur oder irgendeiner Klosterangelegenheit Fürsten oder Mächtige aufsucht und deren Hilfe, Bitten oder Briefe erwirkt oder Personen, die nicht dem Orden angehören, dazu ruft oder deren Ruf zustimmt, ipso facto exkommuniziert ist und aus seinem Kloster entfernt werden soll – unter der Strafe der Verschwörer, und nur durch das Generalkapitel zurückkehren darf –, und da Äbte oder ihre Beauftragten, solange solche Gebrandmarkte anwesend sind, ihr begonnenes Amt nicht weiter ausüben dürfen; und da Äbte, die solches tun oder zulassen, ipso facto als abgesetzt gelten: Und da dennoch Äbte und Mönche bei Visitationen, Wahlen und anderen Klosterhandlungen öffentliche Notare und andere Nichtordenspersonen in die Klausur einführen, die Ordensstatuten missachtend und die Freiheit des Ordens vielfach beeinträchtigend, ohne die oben genannten Strafen zu fürchten, will das Generalkapitel diese zügellose Vermessenheit eindämmen und ordnet an: Alle Vateräbte und Visitatoren sollen die in diesen Punkten Fehlenden nach Maßgabe der alten Statuten kräftig bestrafen. Diese Strafe bindet auch alle Nonnen des Ordens.